라틴어 문장 검색

inciditur enim omnis [iam] deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si necessitas adfertur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 336:2)
sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 3:3)
facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 31 1:1)
Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:1)
ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 13:4)
hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 25:1)
hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 25:2)
et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino cliente pellitur paternos in sinu ferens deos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6095)
hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:2)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 3:1)
et est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba intelleguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 94)
Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:7)
quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:3)
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION